- PANDION I
- PANDION I.Athen. Rex V. Erichthonii Athenarum regis, filius, in regno patri successit. Apollodorus l. 3. Ε᾿ριχθονίου δὲ ἀποθανόντος, καὶ ταφέντος εν τῷ τεμένει τῆς Α᾿θηνᾶς, Πανδίων οὐβάσιλευσεν. Fuisse autem regem quintum Eusebius testatur: Α᾿θηναίων ἐβασίλευσεν πέμπτος Πανδίων. Sub eo tanta fuit frugum vinique copia, ut Cererem et Bacchum in Attidem tunc venisse sinxerit Poetarum audax licentia. Sed felicitas tanta mox non exiguô in fortuniô interpolata est. Nam cum illi filiae fuissent Procne et Philomela; priorem Tereo Thracum regi, cuius ope Ponti regem profligaverat, uxorem dedit; qui postea et Philomelam violavit, praetextu visendae sororis a patre abductam, uti postea videbimus in Philomela, et Procne. Pandion autem filiarum casu acerbissime afflictus, nimiô animi maerore vitam finiit, an. regni 40. Euseb. in Chron. Ovid. Met. l. 6. v. 675.Hic dolor ante diem, longaeque extrema senectaeTempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.Idque, annô regni sui quadragesimô, testibus Eusebiô ac Hieronymô. Vide plura de eo apud Meurs. De Reg. Athen. l. 2. Addo saltem, eius tempore Minoem primum regem in Apolonia sedes fixisse, et Ferrum repertum esse in Ida ab Idaeis Dactylis, ex Marmore Arundel. In Bithyniam vero venisse Phoenicem, ex Eusebio, circa tempus Iosuae introducentis populum in terram Canaan. Ei successit Erechtheus. Hinc Pandionius pro Attico. Ovid. Met. l. 15. v. 430. ut vulgo habetur,Quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athena.Lucanus de Pallade, l. 3.Et Pandionias quae cursu protogit arces.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.